1291 marzo 1.

Perg. I,06

Edizione documento (1291 marzo 1)
14.
1291 marzo 1, Civitavecchia.

Nicolaus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri nostro B.° episcopo Penestrino Apostolice Sedis legato salutem et apostolicam ben(edictionem). Significarunt nobis / venerabilis frater noster ..°° episcopus et dilecti filii capitulum Melfien(se) quod, cum ipsi nobilem virum Robertum de Yuriaco dominum civitatis Lavelli super quibus/dam terris, possessionibus et rebus aliis coram venerabili fratre nostro .. episcopo Montisviridis auctoritate litterarum tuarum traxissent in causam, prefatus / episcopus Montisviridis, quia idem nobilis citatus legitime comparire coram eo, in assignato sibi ad hoc termino peremptorio competenti contumaciter non curavit, propter huiusmodi ipsius nobilis contumaciam manifestam prefatos episcopum et capitulum melfien(se) in corporalem possessionem terrarum, possessionum / et aliarum rerum predictarum per eos in iudicio petitarum, causa rei servande inducendos fore decrevit, iustitia exigente; sed ipsi episcopus et capitulum Melfien(sis), / tum propter potentiam, malitiam et resistentiam dicti nobilis in sua contumacia perdurantis, tum etiam propter favorem quem dilectus filius nobilis / vir Robertus comes Atrebatensis eidem Roberto super hoc dicitur prestitisse, possessionem huiusmodi nancisci minime potuerunt. Quare ex parte ipsorum / fuit nobis humiliter supplicatum ut, cum ipsi propter malitiam et potentiam partis adverse non confidant se posse super hoc consequi iustitie comple/mentum, nisi congruo remedio subveniantur eisdem providere super hoc indenpnitati eorum ac Melfien(sis) ecclesie, ne ius eorum depereat, paterna sollicitudine dignare/mur. Nos igitur plenam gerentes de tua circumspectione fidutiam qui de hiis habere poteris notitiam pleniorem, fraternitatem tuam rogamus et hortamur / attente per apostolica tibi scripta mandantes quatinus, si est ita, considerato prudenter quod non est deferendum homini contra Deum, prefatos episcopum et capitulum / melfien(ses) sic habere studeas super predictis in eorum iure favorabiliter commendatos, facien[s] eis omni prorsus difficultate ac tarditate gratia et amore pos[po]/sitis exhiberi iustitie complementum, quod huiusmodi causa litis amputatis anfractibus sine debito celeriter terminetur ipsi episcopus et capitulum melfien(sis) suam / letari possint tuo mediante favore fuisse iustitiam consecutos nosque super hoc non oporteat aliud remedium adhibere. Dat(a) apud Urbemveterem, kalendibus martii, pontificatus nostri anno quarto.
° Trattasi di Ber(n)ardus Berardi de Cagli, vescovo di Palestrina dal 1288 al 1291. GAMS, Series episcoporum, p. XVI.
°° Trattasi di Sinibaldus vescovo di Melfi. GAMS, ivi, p. 896

Schedatura archivistica (1291 marzo 1)
14.
1291 marzo 1, Civitavecchia.
Lettera apostolica

Segnatura: I, 6 A.S.V.
Datatio cronica: 1291 marzo 1, IV anno di pontificato di Niccolò IV papa
Datatio topica: Civitavecchia
Trasmissione: originale [A]
Edizione: ARANEO, Notizie storiche della città di Melfi, pp. 212-213 n. IV
Bibliografia: MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, p. 313
Autore: Niccolò IV papa
Destinatario: B[erardo] vescovo di Palestrina°

Regesto

Niccolò IV papa dà mandato a B[erardo] vescovo di Palestrina di adoperarsi affinché il vescovo ed il capitolo di Melfi ottengano giustizia e siano reimmessi nel possesso di alcuni beni oggetto di contesa con il signore di Lavello, Roberto de Yuriaco, contro il quale hanno precedentemente sollevato una causa presso il vescovo di Monteverde, ottenendo da quest’ultimo una sentenza loro favorevole in ragione della contumacia della parte avversa; non essendo riusciti ad avere applicazione di tale sentenza per l’appoggio dato al predetto signore di Lavello da Roberto conte di Arras, il vescovo ed il capitolo di Melfi fanno appello al pontefice che ne delega la soluzione al suddetto vescovo di Palestrina.

Dimensioni e stato di conservazione: Membrana in mediocre stato di conservazione, interessata dalla presenza di macchie dovute ad umidità. Sono presenti rosicature lungo il margine superiore e lacune che interessano la scriptio.
Tipologia di negozio giuridico: lettera apostolica.
Segni cancellereschi: sigillo papale deperdito.
° GAMS, Series episcoporum, p. XVI.